FLATUS

FLATUS
FLATUS
seu obsceni ventris crepitus in Microcosmo, Macrocosmi ventos referunt, ut Andr. Laurent. ait Anatom. l. 1. c. 2. Uti enim fulguta referunt excandescentium oculi coruscantes; tonittu, ructus, et intestinorum murmura, quae Graeci βορβορυγὰς et βορβοριγμοὺς appellant; pluviam, humores e cerebro in nares, laryngem, pulmones, destillante; rotem, lacrimae; ita ventos cruditatum exhalationes, autiumqueve sibili ac tinnitus; terrae motum palpitatio cordis, membrorumqueve convulsio. Ad ventos autem etiam Flatus praedicti, ut et ad tonitrua, referri possunt: quos iudicio stolidarum nationum, prae aliis, quae modo memoravimus, in Deorum numerum referri meruisse, indigitat Plin. l. 2. c. 7. Gentes vero quaedam animalia, etiam aliqua et obscena pro Diishabent, ac multa dictu magis pudenda, per foetidos cibos et alia similia iurantes. Sed expressius Clemens Romanus Recognit. l. 5. ubi de Aegyptorum Diisagens: Crepitus, inquit, ventris pro Numinbus babendos esse docuêre. Item Minuc. Felix Octavio, Iidem Aegyptii cum plerisque vobiscum non magis Isidem, quam ceparum acrimonias, metuunt nec Serapidem magis, quâm strepitus per pudenda corporis expressos, extremiscunt. Hieronym. insuper in Esaiam l. 13. c. 46. p. 151. Taceam de formidoloso, et horribili cepe, et crepitu ventris inflati, que Pelusiacae
religio est: ut alios omittam. Et nota ridicula haec superstitio ex verbis Catonis apud Festum Proscribere Comitia. De Aegyptiis tamen mavult credere Voss. istos Flatus huiusmodi non Deos proprie putasse, sed (quia tota fere eorum Theologia symbolica fuit) pro signis potius habuisse potentiae divinae. Nempe, quia et servandi et si retineantur, perdendi hominis habent potestatem. Unde et Graecus Poeta Nicarchus, Regibus ipsis par habere Imperium, nugatur Antholog. l. 2. Quae tetricus aliquis, non tam similis, quam simia Caronis, indigna chartis dixerit: Sed enim faciunt Minucio, et aliis veterum Theologorum intelligendis. Ac quanto perspectior nobis fiet Gentilium pietas, tanto sane gratiores erimus summo Deo, qui nos e tenebris istis eduxit, mentesqueve nostras illustravit, verbi et Spiritus sui face. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et prog. Theologiae Gentil. l. 3. c. 5. infra etiam aliquid in voce Strepitu: uti de proprio reguli serpentis, quod est fiatu adurere, infra itid. in voce Regulus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • flatus — flátus s. n. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  FLÁTUS s.n. (med.) Gaze expulzate din stomac şi intestin. [pl. se. / < lat. flatus – vânt]. Trimis de LauraGellner, 06.04.2005. Sursa: DN  FLÁTUS s …   Dicționar Român

  • Flatus — Fla tus, n.; pl. E. {Flatuses}, L. {Flatus}. [L., fr. flare to blow.] 1. A breath; a puff of wind. Clarke. [1913 Webster] 2. Gas generated in the stomach, intestine, or other cavities of the body. Quincy. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Flatus — Fla tus, n.; pl. E. {Flatuses}, L. {Flatus}. [L., fr. flare to blow.] 1. A breath; a puff of wind. Clarke. [1913 Webster] 2. Gas generated in the stomach, intestine, or other cavities of the body. Quincy. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • flatus — 1660s, from L. flatus a blowing, from flare to blow (see BLOW (Cf. blow) (v.1)) …   Etymology dictionary

  • Flatus — (lat.), das Entweichen angesammelter Luft im Körper, entweder nach oben (Aufstoßen) od. nach unten (Blähungen). Daher Flatulent, blähend, eitel; Flatulenz, Blähsucht …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Flatus — Flatus,der:⇨Wind(I,2) …   Das Wörterbuch der Synonyme

  • flatus — [flāt′əs] n. [L < flare, to blow: see BLAST] gas in, or expelled from, the stomach or intestines …   English World dictionary

  • Flatus — Flatulenz (von lat. flatus „Wind, Blähung“, Blähungen) bezeichnet die Aufblähung des Magens bzw. des Darms durch bei der Verdauung gebildeten Gase (z. B. Methan, Kohlenmonoxid, Kohlendioxid, Schwefelwasserstoff und andere Gär bzw. Faulgase),… …   Deutsch Wikipedia

  • Flatus — Gas in the intestinal tract or passed through the anus. The intestinal gases are hydrogen, nitrogen, carbon dioxide, and methane, all of which are odorless. The unpleasant smell of flatus is the result of trace gases such as indole, skatole, and …   Medical dictionary

  • Flatus — Blähung; Furz (derb); Flatulenz; Darmwind (umgangssprachlich); Pups (umgangssprachlich); Schoas (bayr.) (derb); Schas (österr.) (derb) * * …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”